# Variarum Libri Duodecim 5.40

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.40

Quamvis ultra desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia gaudeamus, et, quod est difficllimum, humanæ ambitionis intendunt vota superemus: hæc tamen libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur. Diu quippe trutinandus est, cui traduntur examina; talisque debet a principe deligi, qualis ab ipsa potest lege dictari. Gemmarum divites venae auri fulgore pretiantur; et gloriam pulchritudinis capiunt, qaia nulla degeneri vicinitate sordescunt. Sic bona merita splendidis dignitatibus sociata, alternis præconiis [Ga., alterius præmiis] adjuvantur; et unius rei facies de addita venustate pulchrescit. Non enim de te aliquid redemptæ laudi, aut loquaci famae credidimus, qui nobis spectantibus saepe placuisti. Interpellantium siquidem confusas querelas distincta nimis ac lucida relatione narrabas. Et qui proprios dolores exprimere non poterant, tuis commendati allegationibus obtinebant; et ne favoris alicujus putaretur excessus, desideria supplicum ipsis præsentibus intimabase Ori tuo altercantium desideria convenerunt; et, quod difficillimum gratiæ genus est, alternæ parti indiscreta laude placuisti: quae res ipsos oratores quoque postponit. Nam cum illis sit propositum diu tractata unius partis vota dicere; tibi semper necesse fuit repentinum negotium utroque latere dcdarare. Additur etiam regalis praesentiæ gravissimum [Niv., gratissimurnJ pondus: sub quo te ita facile contigit expeditum, ut quod illi vix possunt artiliciosis schematibus a judicibus obtinere, tu probareris a principe puris allegationibus impetrare. Erat nimirum serenitatis nostrae nbonum publicum parata sententia: quia nullam tarditatem ill cognoscendo negotio sustinebat. Mox enim a te narr:da causa conspecta est; et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida brevitate concluderes? Didicisti, ut credimus, judicare nostris serviendo judicns. Ita, quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius instructus es quam legendo. Talibus igitur institutis edoctus, Eoæ sumpsisti legationis officium,missus ad summae quidem peritiae viros; sed nulia inter eos confusus es trepidatione, quianihil tibi post nos potuit esse mirabile. InstruCtus enim trifariis linguis, non tibi Graecia quod novum ostentaret invenit; nec ipsa, qua nimium prævalet, te transcendit argutia. Accessit meritis tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam divina diligunt, mortalia venerantur. Nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas contineret, si nostris actibus mentis infirmitas non abesset [Niv., mentis firmitas non adesset]? Hæc inter socios amicitiam servat, hæc dominis pura integritate famutatur, hæc supernæ majestati reverentiam piæ credulitatis impendit; et, si beneficium tantæ rei latius quæras, incommutabilis fidei est omne quod bene vivitur. Sume igitur per indictionem tertiam [Anno Chr. vel ] sacrarum largitionum a Deo propitio. dignitatem. Utere congruis tuis natalibus institutis. Meruisti hactenus, ut honorum fastigia crederemus: age nunc, ut tibi gratiæ nostrae celsiora nihilominus conferamus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
