Latin
Book 5, Letter 41
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.41
Unproofread scanNot analysed yet
Licet candidatos vobis frequenter genuerit munificentia principalis, et fecunda indulgentia nostra vobis altera sit natura; habetis nunc profecto virum quem et nos elegisse deceat, et vos suscepisse couveniat. Cui sicut fortunatum fuit a nobis eligi, ita laudabile erit vestro cœtui honorum lege sociari. Hoc tamen curiae felicius provenit, quod nobis et impolitus tiro militat: illa vero non recipit, nisi qui jam dignus honoribus potuerit inveniri. Convenienter ergo ordo vester aestimatur eximius, qui semper est de probatissimis congregatus. Non enim illic profanis reseratur introitus, sed tales illuc permittuntur accedere, quales inde etiam cernuutur exire. Suscipite itaque collegam quem palatia. nostra longa examinatione probaverunt: qui regiis ita intrepidus militavit affatibus, ut jussa nostra saepe nobis spectalltibus atque laudantibus explicaret. Cognoscitis prorecto quae loquimur. Quis enim vestrum a Cypriani devotione submotus est? Nam qui solatia ejus petiit, mox beneficia nostra suscepit. Obtinuit ille sæpius invectationibus nostris, quod in consistoriis agi solebat antiquis. Si quando enim relevare libuit animum reipub. cura fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa varietate rerum soliditas se corporis vigorque recrearet: tunc nobis causas multiplices relator delectabilis ingerebat, eratque ejus infas'dita susgestio, sub judicis animo taedioso. Ita dum causas præstandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus beneficiorum aviditate succensus. His igitur adhaesit, obsequiis candidatus qui sic militavit animo nostro, ut nulla eum gravaret oOensio. Irascebamur saepe causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua relatoris: damnabamus interdum negotium, cujus placebat assertor; et impetum nostri animi frequenter sustinuit, qui gratiæ momenta possedit. Gloriatur etiam nou extrema luce natalium. Nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit, vir quidem abjectis temporibus ad cxcubias tamen palatinas electus. Qui multo amplius crescere potuit, nisi fides sub aridissima remunerationis sterilitate jacuisset. 94 Quid enim conferre poterat tenuis donator? Qui si tamen non ditavit, innotuit a: quia magnæ abundantiae laudis est, in penuria reipub. vel mediocria munera meruisse. Vicit ipse majores suos felicitate sæculorWD; et, quod amplius evectus est, nostris est Lemporibus applicandum. Talis quippe est in subjectis mensura provectuUlll, qualis fuerit et distantia domiuorum. Quapropter, P. C., prædictum Cyprianum suis meritis et natalium splendorc fulgenlem, ad sacrarum largitionum culmen eveximus; ut et vester augeatur numerus, et incitetur devotio servientium. ÆsLinlate, reverendissimi Patres, quid de vestro Qrdine ceuseremus: quando eos, quos vobis aggregandos credimus, multiplici allegatione prædicamus.