# Variarum Libri Duodecim 5.42.19-35

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.42.19 to 5.42.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.42.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.42.19

llur ergo ad talia, quæ refugere deberet humanitas. Primus fragili ligno confisus currit ad ora belluarum, ct illud quod cupit evadcre, magno impetu vidctur appetere. Part in se cursu festinat et prædator et præda; nee aliter tutus esse potest, nisi huic quem vilare cupit, occurrerit. Tunc in aere saltu corporis elevato quasi vestes Ievissimæ supinata membra jaciuntur, et quidam arcus corporeus supra belluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso velocitas ferina discedit. Sic accidit ut ille magis possit mitior videri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione compositis, rotabili [Gr. et Cuj., roborali] facilitate præsumens, non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se reddens proximum, ut ora vitet ursorum: ille in tenuem regulam ventre [alii, venire] suspensus invitat exitiabilem feram, et nisi periclitatus fuerit, nil unde vivere possit acquirit; alter se gestabili muro cannarum contra sævissimum anima!, ericii exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suutn refugiens, intra se collectus abscondi.. tur; et cum nusquam discesserit, ejus corpusculum, non vitletur. Nam sicut ille veniente contrario revo- Iutus in sphaeram naturalibus defensatur aculeis, sic iste consutili crate præcinctus, munitior redditur fragilitate cannarunl; alii tribus, ut ita dixeriJn, dispositis, ostiolis [alii, hostiolis] paratam in se rabiem provocare praesumunt: in patenti area cancellosis se postibus occulentes, modo facies, modo terga monstrantes; ut mirum sit evadere quos ita respicis per leonum ungues dentesque volitare: a1tcr labenti rota feris offertur; cadem alter erigitur, ut periculis auferatur. Sic haec machina ad infidi mundi formata qualitatem, istos spe refovet, illos Umore discruciat: omnibus tamen vicissim, ut decipere possit, arridet. Longum est per tot periculorum casus sermonibus evagari. eapte jungendum est, quod ait de iniens Mantuanus: Quis scelerum comprehendere formas?

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
