# Variarum Libri Duodecim 5.42.36-41

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 5.42.36 to 5.42.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.42.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.42.36

quis omnia poenarum percurrere nomina possit 9 Sed vobis, quibus necesse est talia populis exhibere, largitate manus fundite præmia, ut haec miseris faciatis esse votiva. Alioqui violenta compulsio est, solemnia dona subtrahere, et mortes detestabiles imperare. Et ideo quidquid in longam consuctudinem antiqua liberalitate pervenit, sine aliqua dilatione concedite supplicanti: quia homicidii reatus est, illis esse tenacem, quos editio vestra invitavit ad mortem. Heu.nundi error dolendus! Si esset ullus æquitatis intui. ius, tantae divitiae pro vita mortalium deberent dari, quantæ in mortes bominum videntur effundi.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
