Latin
Book 5, Letter 43
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.43.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis a diversis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus, aut filias, Deo nobis inspirante, conjunximns, nulli tamen æstimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostraro, generis Amali singulare præconium, vestrum fecimus esse conjugium: feminam prudentiæ vestræ parem, quæ non tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. Sed stupeo vos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nohis foveretur, adjunctus esi, in vestram dcfensionem sic fuisse suscepLunl, ut qui ad vos viribus destitutus, privatusque fortunis venerat, subita pecuniæ ubertate completus, ad gentes exteras probetur transmissus; qui quamvis, Deo juvante, lædere nit possit, tamen animum vestræ cogitationis aperuit. Quid exspectent extraneorum jura, si sic meretur affinitas? Nam si causa misericodiæ susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostro propter excessus pulsus est, uon oportuerat cum divitiis ad aliena regna transmitti; quæ ne vobis redderentur infesla, nostra fecerunt. absolute certamina. Ubi est quod tanta lectione saginatus, alios solebas docere de moribus? Hoc si voluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere: quia nec fratrem permiserat lædi, nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri. Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia competenti, petimus ut hanc injustitiam deliberatio vestra pertractet: ne parentum vestrorum animus evidentibus causis excitatus, cogitet aliquid tentare quod pacem videatur irrumpere. Graviter siquidem dolet injuria, quæ contigerit insperata; et si inde proveniat dolus, unde credebatur auxilium. Quaedam vero per Larum portitores verbo vobis insinuanda cOlumisimus; ut æstimantes omnia, quid Hen in tanta causa oporteat, providentia vestra reponat: quia uon est leve prudentes viros ira pacis constituta peccare.