# Variarum Libri Duodecim 5.44

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 5, Letter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/5.44

Ostendisti, prudentissime regum, post erroris eventum sapientibus subvenire posse consilium; nec perlinaciæ vitium vos amare, quod bruLis hominibus videtur accidere. Obligastis animum meum, tanta vos in melius celeritate mutando. Nam cum rex iatisfacit, quælibet dura dissolvit: quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse jactaolia. Nuper vobis objecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum; sed vos nobilitatis vestræ memores et honoris, actum rei nobis sub veritate declarastis. Unde non fuit sic vituperabile, hominem [ed. Ac., hominum] pravis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. Ille enim qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana violare. Cui laudi vicissitudinem, ill qua possumus parte, reddentes, sinceram purgationem pura meate suscepimus; sed auri transmissi munera non tenemus; ut et ipsi intelligatis, causam per justitiam fuisse otam, quam nulla potuit finire venalitas. Fecnnus utrique regalia. Sic nos superavimus tyrannicam cupiditatem, sicut et vos vicisse constat errorem. Redeant ad cubiculum vestrum munera, quorum tantum oblatio videtur esse gratissima. Negligatur aurum, ubi electum est conscientiae præmium;patiatur aliquando repulsam, quod semper avaris regibus imperabat. Eat nunc actus iste per gentes, charum parentem uon excusasse culpam, et laesos animos respuisse pecunian). Ita, quod per bella solebat quæri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. Intelligant parentes tales fuisse qui studio avariliæ causas sihi nequiverint excitare. Omnia si- < quidem superavit affectus: tunc cœpit petitio magis desinere, quando pulsatus objecta non passus est abnegare. Recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. Suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. Estote nunc ad similia cauti, ad ventura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando præteritorum conmonetur excuaplis. Quapropter illu et illo legatis vestris redeunlibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cujus nobis animos validissime cognoscimus esse sociaLos.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
