Latin
Book 5, Letter 9
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Necessitas publica multorum debet devotione compleri: quia uon decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire: ne regia jussa tepefacta lentescant, dum res utili; delegatur infirmis. In Tndentina igitur regione civitatem construi nostra praecepiL auctoritas. Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis sustinere non potest, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competenLibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis, qui vicinitate jungimini; quatenus accommodato solatio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur. Hac conditione scilicet definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur e.