# Variarum Libri Duodecim 532

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 12, In coa qui munera regia collata Ecclesiis subripuerant. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/532

Usu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est universitati proficere, quod illos impulsu Divinitatis probatum fuerit effecisse. Pietas siquidem principum totum custodit imperium, et dum illis vicissitudo digna redditur, incolumia reipublicæ membra servantur. Dudum siquidem imperialia constituta per Brutios atque Lucaniam sacrosanctas Ecclesias aliqua munerum devotione juverunt. Sed ut est sacrilegis mentibus familiare, et in ipsa quoque reverentia divina peccare, nonnullam ex inde partem nnmerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. Quod sedis nostroe numerarii exsecratione detestabili respuentes, nunquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiæ defraudaverunt. Quid adhuc minime, audacia humana, tentabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? Ut illudas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur presumptio: quanta ergo cæcitate damnatur, qui se aestimat perpetrare quod Divinitas nod possit advertere! Sed ne similis ulterius grassetur forte præsumptio, aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulLerius fraude versatus, et militia careat, et compendium propriæ facultatis amittat. Graviore siquidem poena plectendus est qui usque ad injuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. Habeant pauperes dona regnantium; possideant aliquid, quibus nulla facultas est. Cur aliena substantia in regali posita largitate. pervaditur? Possessio ejus principis munus est. Quemadmodum praesumat subjectus contingere quod Deo respicit humilitatem dominantis offerre? Additur quod talibus non dare, tulisse est; et merito, quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit, exstinguit. Pudeat illis tollere, quibus jubemur offerre. Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. Amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. Addendo perdit, qui retinendo collegerit; et paupertatem potius ad se trahit, si exigentium pecunias non repellit.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
