# Variarum Libri Duodecim 54

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 12, Letter 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/54

Sub clementia boni principis nihil constat licere lortuitis; quando sinistros casus corrigunt, qui præstare prosperrime consueverunt [Ms. et Ac., cen- Suerunt]. Na In quemadmodum ferret nudus sævam barbariem,ct districtum principem, quando spoliatus jure negat quod aftluens inferre didicerat? Atque ideo illi vel illi, Suevorum incursione vastatis, fiscum decimae quintae indictionis (Anno Christi 537 ) serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta præceptio. Unde obedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tribuLi nun exigas: reliqua vero solemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam suppleas quantitatem. Cave ergo ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt, rapinas non sentiant post prædones. Validas contra te apochas invenerunr; invictas securitates illis dedit calamitas sua; violentus abstulit quod quaerebas. Cui nihil videtur relic tum, a tribulis constat esse liberatum.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
