# Variarum Libri Duodecim 6-10

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 6, Xii. Formula Comitivæ Primi Ordinis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-10

Magnum quidem multis et inter vices videtur esse geniatum, puhlicæ utilitati probis aetionibus occupari. Sed quanto felicius honorem splendidum sumere, et cogitationum molestias non habere? Interdmn enim assidui labores etiam ipsas ingratas faciunt dignitates, dum imbecillitas humana cito solet sustincre fastidia; et quod prius ambiisse creditur, postea vitare velle sentitur. Sed hoc mullo præslantius adesse conspectibus regiis, et abesse molestiis; gratiam habere loci, et vitare contumelias actionis. Dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia senliuntur. Hunc igitur huMorem tibi respicis otiosa remuneratione praestitum, qui nimium laborantibus antiqua noscitur provisione collatis, ut rectores provinciarum anni actione laudatos vix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur piurima se debere. Consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione præcipui. qui in illo actu amplissimae præfecturæ sic videntur exercere fhculldiam, ut ad utilitates publicas expediendas alterant credas esse quæsturam. Unde frequenter et nos judices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus. Quid ergo de tali honore sentiatur, agnosce: quando præfecti [Gr. et Cuj., perfecti] viri pro tot laudabilibus institutis hujusmodi inveniunt præmia dignitatis, et merito cum tanta pompa ceditur, quæ senatorii quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara et consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres advocatur: otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum novit offendere, nullurn cognoscitur ingravare, et super omnia bona concitare nescit invidiam. Quocirca provocati moribus tuis, comitivam tibi primi ordinis ab illa indictione majestatis favore largimur, ut consistorium nostrum sicut togatus [alii; rosatus] ingrederis, ita moribus laudatus exornes, quando vicinus honor est illustribus, dum alter medius non babetur. Delectet te llos imitari, quos proximitate contingis. Tunc locum amplum et honorabilem facis, si te moderata consideratione tractaveris. Admoneat te certe quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur: uLique, quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. Sed vide ne quis te præcedat opinione, qui sequitur dignitate. Alioqui grave pondus invitljæ est, splendere cinguli claritate, et morum lampade non lucere.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
