Latin
Book 6, Xiii. Formula Magistri Scrinii Et Comitivæ Primi Ordinis, Quæ Danda Est Comicia…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur, aut ad promerendum aliquid personæ tantum gratia suffragatur, quo studio remunerandi sunt qui ad agonis sui præmia pervenerunt? Considerandum quali labore servitum est, et sic de remuneratione cogitandum. Harum quippe rerum mensura de contrario venit, dum tale obedientibus dari debet donum, quale' indevotis potuit esse periculum. Grandia suut, quae sustinent eicubante3 perlonas, contumaces ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti sagacitate vestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt. Ita quod a judicibus breviter dicitur, ab ipsis enicacia famulante completur. Notunt est quae pericula sustineant, cum ad causas mittuntur alienas. Si segnius agat, petitor queritur; si districte, pulsatus vociferatur. Sic inter utrumque diversum rara laus est invenisse præconium. Dignitatum pace dicamus, facilius est laudatum judicem reperire, quam militem injuncta sine offensione complere. Aliud est enim laotwn dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse justi. -liam. Laudabiliter quidem bonum dicitur; sed multo gloriosius statuta complentur. Verba tantum diriguntur a præsulibus, a militibus autem postulatur ef fectus. Post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid verisimile conquerantur. Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas action is. Nam multos, quos in exsecutione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos judices pertulerunt. offendunt enim frequenter ignari, quibus. sunt postea parituri; et dum causis alienis fidem custodiunt,interdum pericula propriæ salutis incurrunt. Verum inter hæc militem evasisse laudatum, nonne juste videtur esse miraculum? Talibus igitur meritis vicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes indictis [Cr. et Cuj. ,indultis] compensationibus excitemus. Utere igitur confidenter quidquid veteranis munifica jura tribuerunt, nulli sordido subjiciendus oneri, qui te purissima conversatione tractasti. Comilivam quoque tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputavit antiquitas, secundum statuta divalia vindicahis. Hæc quidem priscorum beneficia consequeris, sed nostri nominis contra inciviles impetus et con- "entionalia detrimenta perenni tuitione vallaris, ut officiun) quod nostris jussionibus speciali sollicitudiae famulatum est, amplius aliquid a militibus cæteris promereri potuisse videatur. Mulcta quoque tot [id eat, decem, Gr. et Cuj. ]librarum auri percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit occasione violanda. Nec tamen aliquid eontra te valere permittimus, quod dolosa fuerit machinatione tentatum.