# Variarum Libri Duodecim 6-14

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 6, Xvi. Formula Notariorum.-. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-14

Non est dubium ornare subjectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint 6de magna solidati. Publicum est quidem omne quod agimus: sed multa uon sunt ante scienda, nisi cum fuerint, Deo auxiliante, perlecta. Quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci. Regis consilium solos decet scire gravissimos. Imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quæritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. Nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. Adsit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decenter debent verba deponi. Sed quoniam te probatis moribus institutum, venatrix bonae conversationis, sollicitudo nostra respeait, ab illa indictione notarium te nostrum esse eensemus, ut ordine decurso militiæ, ad primiceriatus feliciter pervenias summitatem. Honor qui efficit senatorem, cui patrol" anta reseratur, nun injuria; nam qni nostris curis militatassidua lucubratione, Juste videtur et curiam libertatis intrare. Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut si quo modo ad illustratumvel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. Unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas æqualiter acquisita, Animari debes igitur ad labores, quando tibi tate præmium propositum vides, quale se gaudent invenisse summitates.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
