# Variarum Libri Duodecim 6-15

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 6, XVII. b FORMULA REFERENDARIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-15

Quamvis tantum sit clara quæque dignitas quantum eam præsentiæ nostræ conspectus illuminat (dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter acquirit), nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dignoscitur. Per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus; et ipsis responsa reddimus, ut negotiacompedita [Cor., Gam., expedita] solvamus. Magnum est in hoc agone principali servire prudentiæ, et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentur. reatur vota da. tiare. Quale est enim in tumultuosisprocessionibus nostris nulla permixtione confundi, ant minime Lantis clamoribus impediri 9 Necesse babet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. Arduum est trepidantium dicta componere, et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. Si quid minus dilerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. Negotii dominus timoris patrocinio potest SUI verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. Sententiæ vero nostrae tanta memoriæ cautela tenendæ sunt, ut nibil minus, nibil additum esse videatur. Nobis plerumque audientibus nostra dicturus es; et difficili conditione constrictus, udicio nostro subjaces, dum alienas causas explanare contendis. Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiæ et veritatem linguæ nostris jussionibus ad6ibeto. Eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis eiornat. Sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. Quapropter illa cunctis jussisse nos referte, quæ aut debuistis, aut potuistis accipere. Nostra sic probatis, si justa redicitis. Amate quod nos glorificat. Sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. Ad summum [Juret. legit ad summam] tales vos esse cupimus, ut etiam per vos judices corrigamus. Peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio spccia liter a vobis mereatur affectum. '

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
