# Variarum Libri Duodecim 6-20

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 6, Xxiii. Formula Comitivæ Neapolitanæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-20

Inter cætera vetustatis inventa, et ordinatarum rerum obstupenda præconia, hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis administrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri colligatur, et causarum nodi juris disceptationc solvantur. Unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimur, qui facta veterum annuis solemnitatibus inoovamus. Nam quid prodesset inventum, si non fuisset jugiter custoditum! Exeunt a nobis dignitates relucentes, quasi a sole radii [ed., a solis radiis], ut in orbis nostri parte resplendeat custodita justitia. Ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem provincialium colligamus. Messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, nisi ut subjecti non videantur aliquid irrationabiliter perdidisse. Et ideo ad comitivam te Neapolitanam per illam indictionem libenter addu. cimus, ut civilia negotia æquus trutinator examines, tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te illi populo vel in levi culpa facile displicere cognoscaa. Urbs ornata multitudine civium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcisstmam vitam te ibidem invenisse dijudices, si nullis amaritudinibus miscearis. Praetoria tua officia replent, militum turba custodit. Considis geniatum [Niv. et Ga., gemmatum] tribunal; sed tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. ræterea littora usque ad præfinitum locum data jussione custodis. Tuæ voluntati parent peregrina commereia. Præstas ementibus de pretio suo; et gratiæ tuæ proficit quod avidus mercator acquirit. Sed inter hæc præclara fastigia optimum esse judicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur habitare. Factum tuum erit scrmo civitatis, dum per ora fertur populi quod a judice contigerit actitari. Habet ultionem suam hominum frequentia, si loquar [alii, loquantur] adversa; et de judice judicium esse creditur, quod multis astipulationibus personatur. Contra, quid melius quam illum populum gratum respicere, cui cognosceris præsidere? Quale est perfrui favore multorum, et illas voces accipere, quas ei clementes dominos delectat audire? Nos tibi proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem delectet augere.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
