Latin
Book 6, Xxiv. Formula Honoratis Possessoriвus Et Curia- Libus Civitatis Neapolitanæ
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-21
Unproofread scanNot analysed yet
Tributa quidem nobis annua devotione persolvitis: sed nos majore vicissitudine decoras vobis reddimus dignitates, ut vos ab incursantium pravitate defendant qui nostris jussionibus obsecundant. Erit nostrum gaudium vestra quies: suave lucrum, si nesciatis incommodum. Degite moribus compositis, ut vivatis legibus feriatis. Quid opus est quemquam lacere, unde paenas possit incurrere? Quærat judex in vos causas, et non inveniat. Ratio motus vestros componat, qui rationales vos esse cognoscitis. Improbis judicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimæ conversationis accusat. Atque eonos comitivam Neapolitanæ civitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut nostra gubernatione laudatus, alteram mereatur de nostro judicio diguitatem. Cui vos convenit prudenter obedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus judicem benignum iaciat, et mansuetus judex gratissimum populum aequabili ratione componat.