# Variarum Libri Duodecim 6-3

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 6, Iv. Formula Præfecturæ Urbanæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-3

Cum de dignitate commissa laus sentper judicis æstimetur, et poLior habendus est quam sint iUi quibus præesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma committi. Grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus judicare. L Senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere præsulem, quem mundus suscipit jura condentem. Eoque fiL ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. Verum hæc quoque modestis cognoscitur esse prædicanda; nt optent [ed., Niv. et Ga., oporteret ] se legibus tcneri, quæ ab ipsis sciuntur posse constitui. Quae res pro parte nobis absolute communis est: sed bac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui judices non habemus. Respice tot doctos viros, et considera quale sit bis aliquid dicere, nec crroris verecundiam formidare. De talibus disceptas, quos tibi cognoscB esse potiores. Sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te judicem honoratæ congregationis agnoscant. Consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa libertatis aula reverendus aspicerts, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. Quis jam de obscuro vitio [Gr. et Cuj. delent hoc nomen] cogitare possit, qui se inter mo. rum lumina tot esse cognoscit? Vis adium non redpere? Studium a te gratificationis esclutlc. Publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. Erit nimirum magnum, et singulare praeconium, si judices non accipiant,abi sunt, qui mulLum dare contendant. Ditioni tuae non solum Roma commissa cst (quamvis in illa contineantur universa), verum etiam intra centesimum potestatem te protendere antiqua jura voluerunt, nc tantæ civitatis judicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. Tu etiam ex designatis lege provinciis, ab appellatione cognoscis. Advocati tibi militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores in!- p!erc, ubi magistros eloquentiæ contingit semper audire. Carpento veheris per nobilem plebem, vublica te vota comitantur, favores gratissimi consona 99 tecum voce procedunt. Bene age, quia te vemente licet populis conticere. Habes copiose unde tibi gratiam tantae civitatis acquiras, si merces diversae sub nulla venalitate vendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur voluptati, non sit causa litigii. Suaviter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat injustum. Tanta est enim vis gloriosæ veritatis, ut etiam in rebus scenicis aequitas desideretur. Admonitionum igitur ordine decurso, per indictionem illam habitu te togatae dignitatis ornamus, ut * induLus veste Romulea, jura debeas affectare Romana. Nam si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. Ad omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet senatus. Perfecta euim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse summates.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
