# Variarum Libri Duodecim 6-7

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 6, Viii. Formula Comitivæ Privatarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6-7

Comitiva privatarum, sicut nominis ipsius sentitur insonare vocabulum, per rationalium [Cor.,Gam., rationabilem] curam, quondam principum privatam fertur gubernasse substantiam. Et quia judicis fastipium exercere non poterat inter homines extremis conditionibus inclinatos, alios quoque titulos provida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam tantum videretur habere cum famulis: sed actibus urbanis tunc se felicius occupavit, postquam aorestium causas decenter amisit..Quid enim prius facerent inter servos jura publica, qui A personam legibus non habebant9 Non ibi advocatus aderat, non se partes solemni acHone pulsabant. Erat secretarium impolita [Gr., impolluta] seditione confusum; et appellabatur abusive judicium, ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium. Utitur nunc dignitas liberorum causis, et legitimus præsul veraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis disceptare posse sentitur. Primum tibi contra nefarias libidines et humani generis improbos appetitus, quasi parenti publico, decreta custodia est,. ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum vicino sanguini reverentiam non haberet. Gravitas enim publica prosimitatis sanctitatem et conjunctionis gratiam, habita æstimatione, discrevit, quia longe aliud debetur proximitati naturae quam corporali possumus indulgere licentiæ. Contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut dum talia probra persequeris, consequaris præconia castitatis. b Defunctorum quinetiam sacram quietem aequabilia jura tuae conscientiae com- Illiserunt, ne. quis vestita marmoribus sepulcra nudaret., ne quis columnarum decorem irreligiosa teneritate præsumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis, aut voraci Oamma consumptos, scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias. Nam etsi cadavera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dignoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. Vide quae tibi commissa sunt, castitas viventium et securitas mortuorum. Habes quoque per provincia. de perpetuario jure tributorum non minimam quan- Utatem. a Cauonicarios dirigis, possessores admones, et cum aliis judicibus non modica jura partiris, caduca bona non sinis esse vacantia. Ita quod usurpatio potuit invadere, tu fiscum nostrum facis justis compendiis obtinere. Proximos defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casa principis persona post omnes est: sed hinc optamus non acquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere, e Depositivæ quoque pecuniæ, quæ longa vetustate competentes dominos alniserunt, inquisitione tua nostris applicantur ærariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre. Sine damno siquidem inventa perdit, qni propria non amittit. Proinde (quod felicibus appliceLur auspicns) per indictionem illatu comitivæ privatarum te honore decoramus, quam leges præfectis quoque parem esse decreveruRt; est caim et ipsa aulica potestas palatio nostro jure revrrenda, qnam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
