Latin
Book 6, X. Formula Qua Per Codicillos Vacantes Proceres Fiant
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Periclitarentur graviter boni mores, si aut solis divitibus, aut corpore valentibus præstarentur tantummodo dignitates, dum multos invenias excubias palatii refugere, qui magis possint laudabili cooversatione fulgere. Multis enim facultas sua non sufficit ad triumphum; multis philosophantibus corporis valetudo subLrabitur; et fit plerumque ut sapientes irremunerati jaceant, si semper homines ad honores comitatensi observatione perveniant. Rarum est uni multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subvenire. Quid si ad expensas consulatus pauper nobilis expavescat. ? quid si sapientia clarus præfccturæ nequeat sustinere molestias? quid si pondera quæsturæ affluens lingua formidet? guid si reliqui fasces molestiarum -tædio vitentur forte, quam meritis p Nonne si a magnis viris talia fugiantur invcrecundia nostrae mansuetudinis, quamdam repulsam suscipiunt dignitates? Quanto justius bono principi inremuneratum nihil relinquere, quoJ facit natura laudabile? Sapientia est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus venit. Sola est prudenlia, quae rebus omnibus præponitur, quando in homine feliciter invenitur. Sit apud nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant exercitia praemia sua; sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis comparatur. Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos quos bonae opinionis fama commendat codicillis vacantibus tales quaerere sommitates. Quos etsi facultas in tanti honoris apparatu desereret, virtus conscia non celaret. Animati sunt ad talia, qui de sua videbantur desperare Cortona. Hoc et validissimus ad labores, hoc et imbecillis corpore meretur ad laudes. Nam omnes sub diversitate prædicantur, quos hujus nomen honoris amplectitur; et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui [Gr. ,Cuj. ,Niv. et Ga. ,quod] rem laborantium otiosus meruisse sentitur. Atque ideo praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia Divinitate defende, ut considerata ratione praesentis temporis, adepti honoris ordine potiaris. Ita tamen, ut illi modis omnibus præferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus adfuerunt. Necesse est enim ut unum cedat [Ed. ,Ac. ,Niv. et Ga. ,credat ]meritum duobus evictum [Ac. ,evectum]. Alioqui omnes ad quietas possunt currere I dignitates, si laborantes minime præferantur otiosis. Consequantur illa, qui possunt; nec nobis desint ista, quæ credimus. Sic utraque gratia concitati, et illi ad palatia nostra festinare poterunt, et vos optati bonoris gaudia comitantur.