Latin
6.1 to 6.27
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6.1-2-27
Unproofread scanNot analysed yet
Antiquæ consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere qui longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere, lectio probabilis commoneret. Sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis [Gr. ,Cuj. et Forn. ,legalis] deQoravit electio, non tam destinatis præcoptionibus instruimus, quam usu serenissimæ collocutionis erudimus. Confabulationes siquidem nostrae erunt tibi instrumenta justitiæ, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et divinis potest convenire mandatis. Patrimonium siquidem nostrum pro sublevandis privatorum fortunis tibi credidimus, non premendis. Nam si tranquillitatis nostrae velis considerare rationem, quoddam regiæ domus famulis præjudicium humilitatis imponis. Proprias quippe utilitates improbus dominus quoquo Modo nititur vindicare; caeterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo semper judicio plus gravatur. Insolens libertatis genus est rusticorum, qui adeo sibi pntant licere voluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere substantiam. Esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. Temperamentum simul damus, cui posse concedimus. Considera, suscepta dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra cæteros judices familiarHateu) principis habere Illeruisli. Nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qnalitas, assidue viso principe, non celabit. Mens tua et oculis nostris patebit et auribus. In vultu et in voce cognoscimus servientium mores. Si facies tranquilla, si vox moderata suggesserit, credimus esse probaLissimas causas. Quidquid enim turbulenter dicitur, justiam non potamus. Quapropter pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere voluntates,. qui suos possunt proferre sermones. Speculum siquidem cordis hominum verba sum, dum illud [Gr. ,Niv. et Ga. ,illico] moribus placere ereditur, quod ipse sibi ad agendum! egissc monstratur. Superbus quinetiam a varicatis gressibus patet. Iracundus luminum fervore declaratur. Subdolus terrenum semper amat aspectum. Leves inconstantia prodit oculorum. Avaras obuncis unguibus explanatnr. Et ideo ad quas provecti estis, studete virtutibus, qnia nemo potest principem fallere, qui etiam rerum naturalium causas in vobis optime probatur inquirere.