Latin
6.20 to 6.38
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6.20-38
Unproofread scanNot analysed yet
qui sic peragent jussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. Militia perfunctis tribunorum et notariorum honorem tribuit; et milites suos illis exæquat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus [Gr. et Cuj. ,jussionibus] obsecundant. a Gratanter implemus quae ille constituit; cujus reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quæ illum decrevisse cognoscimus. Non immerito, quando palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas, humanitates quoque judicibus ipsis facit, legatos gentium voraces explet ordinatio. nibus suis, et licet aliae dignitates habeant titulos præfinitos, ab ista totum pene geritur, quidquid in imperio nostro æquabili moderatione tractatur. Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem (quod prosperum nobis, utile reipublicæ sit) ab ilia indictione tuis humeris decenter imponimus; quam tu et ingenii virtute sustineas, et summa fide tractare contendas. Quæ quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas hæc triumphat. Et ideo tantum lumen gloriæ ft actionibus vestris, ut et in palatio nostro fulgEar, et in provinciarum longinquitate reluceat. Par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiæ tuae quadrifaria virtus assideat. Tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi nihil humile abjectumque cogilarcs. Considera quid debeas Jicere. quod a tantis excipitur. Monimenta publica talia contineant, quæ se legisse nullus erubescat. Pra'sul mirabilis partem non babet cum delictis, quia nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vet otiosus incurrit. Nam si prædictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est præfe cturæ prætorianæ competenter agere dignitatem.