# Variarum Libri Duodecim 6.28-52

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 6.28 to 6.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/6.28

Quapropter ad comitivam patrimonii nostri te per indictionem illam (Deo juvante) promovemus, ut inavarum judicem palatia nostra testentur, quem nos judicavimus esse promovendum. Quid euim magis cupias quam si te linguas nobilium laudare cognoscas? Alibi forte judices formidentur injusti, hic ubi remedium præsens petitur, redempta sententia non timetur. Querimonias possessorum sine venali protractione discinge [Gr. et Cuj., dislringue. Niv. et Ga., distingue ]. Omne siquidem justum eeleritatis commodo transit ad beneficium; et quod debito redditur, taU gratia munus putatur. Possessiones nostræ, vel quia sunt immobiles. non egrediantur terminos constitutos, ne conditione contraria quod non potest moveri, malis moribus eontingat extendi. Trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem. Quomodo ille justus potest dici, sub quo non prohibeatur excedi? Utere igitur, auctore Deo, concesso tibi feliciter privilegio dignitatis. lneitet te ad bonorum desiderium, sæpissime quod videris, quia in his quæ feceris judex et testis ero. Nam et si epulas sollicitaordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. Legati pene ex tota orbis parte venientes, com nostris cœperint interesse conviviis, admirantur copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. Stupent etiam abundantiam unius mensae tantas servientium turbas posse satiare. ut judicent consumpta recrescere, unde tanta probantur exire. Habent nimirum in sua patria quod loquamur, dum parentibus suis dicere gestiunt, quae viderunt. Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui providus nostris apparatibus invenitur. Adde quod tempora nostræ lætitiæ secretaria tua sunt, cum pectus redditur curis alienum; et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur. Merito, ut qui es judex tanti apparatus et epularum, delinitus [Gr., delicatissimus; Cor., Niv., delicatissimis] cibis tibi animus concedatur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
