# Variarum Libri Duodecim 7-10

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, X. Formula Tribunivoluptatum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-10

Quamvis artes ludicræ [Alii, lubricæ] honestis moribus sint remotæ, et histrionum vita vaga videatur efferri posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas ut in totum non emuereot, cum et ipse judicem sustinerent. Administranda est eni. sab quadant disciplina exhibitio voluptatum. Teneat scenicos si non verus, vel umbratilis orde judicii. Temperentur et hæc legum qualitate negotia, quasi ho nestas imperet inhonestis; el quibusdam regulis vivant, qui tiam rectæ conversationis ignorant. Student enim illi non tantum jucunditatl suæ, quantum alienæ lætitiæ; et conditione perversa cum domiMtum suis corporibus tradunt, servire potius animas compulerunt. Dignum fuit ergo moderalorem susdpere, qui se nesciunt juridica conversatione [Gr., Cuj., Niv., Ga., moderatione] tractare. Locus quippe tuus his gregibus hominum vel uti quidam lutor est posi- tus. Mam sicut illi ætates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidæ impensa maturitate frenandae sunt. Age bonis institutis quod nimia prudentia constat invenisse majores. Leve des!- derium, etsi verecundia non cohibet, districtio pronuntiata modificet. Agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata. quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fucrint aliquam _disciplinam. Quapropter tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adjungas: ne quod ad lætitiam constat inventum, tuis temporibus ad. culpas videatur fuisse transmissum. Cum fama diminutis salva tua opinione versare. Castitatem dilige, cui subjacent prostitutæ; ut magna laude dicatur: Virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur. Optamus enim ut per ludicram administrationem ad seriam pervenias dignitatem.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
