# Variarum Libri Duodecim 7-16

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Xvi. Formula Comitivæ Insula Curritanæ Et Celsinæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-16

Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. Omnia enim slbe priore confusa sunt; et dum unusquisque secundum voluatatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinæ. Itaque antiquae consuetudinis morem secuti, Curritanæ et Celsinae insulis te judicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. Justum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes eorum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas injustitiae communes actus longe positos, ignorasse. Habetis igitur, supradicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat, et finire. Et si quid etiam fuerit a nostra pietate decretum, eodem commonente, peragite; quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis obedire declaratur. Quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostræ gratiæ possit accipere. Necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
