Latin
Book 7, Xvii. Formula De Præposito Calcis
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-17
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriosum opus servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum prodesse (Jrbi proprio labore constiterit. Dubium non est coctilem calcem, quas est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum. Hæc quantum ignis adustione solvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur:petra solubilis, saxea mollities, arenarius lapis, qui tune potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur; sine quo nec saxa fixa sunt, nec arenarum minuta solidantur. Et ideo majus studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis mœnibus noscitur obtinere. Quocirca industriam tuam, multorum sermone celebratam, ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra præponit auctoriLas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat; et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quæritur. Privilegia vero loci tui nostris jussionibus rationabiliter vindicabis, ut majora mereri possis, bene tibi delegata compleveris.