# Variarum Libri Duodecim 7-18

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Xviii. Formula De Armorum Factoribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-18

Considera quod suscipis, et intelliges locum te dare non debere peccatis. Arma enim bene construere, est salutem velle omnium custodire: quia prima facie ipsis terretur inimicus, et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere. Atque ideo ab indictione ilia militibus te et fabris armorum, Winvitati morum tuorum opinione, prærecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis. Securitas te nostrae non inducat absentiæ. Quidquid feceris nos videmus, qui usu ipso subtilissimre perquisitionis et errores artificum possumus prima fronte reprehendere [Cor., Gam., deprehendere]. et laudabiliter operata judicare. Vide ergo qua diligentia, quo studio sit faciendum quod ad nostrum venturum constat examen. Age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaveris. Opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. Hoc primum Phoroneus Junoni dicitur obtilusse, ut inventum suum numinis, ut putabat, auspicio consecraret. Hæc in bello necessaria, in pace decora sunt. Hæc denique imbecilles fragilesque mortales cunctis belluis efficiunt fortiores.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
