# Variarum Libri Duodecim 7-19

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Xix. Formula Ad Præfectum Prætorio De Armorum Factoribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-19

Multorum insinuatione comperimus illum probit moribus institutum commissa sibi posse fideliter ex pedire. Idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus præsit secundum morem pristinum, et artificibus jubere possit armorum; quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. Quia licet ubique culpa lædat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. Proditionis quippe instar est, exercitui subtrahere quod eum constat armare. Quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit; ut dum. illis victualium lex [Cuj., Niv., ex victualium summa] tollitur, necessaria vivacius exigantur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
