Latin
Book 7, XXII. FORMULA b COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRI- NIARIIS
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-22
Unproofread scanNot analysed yet
Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quæstus est actio sua: honor, principalis injunctio. Similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. Quapropter per indictionem illam aillam vos provinciam jubemus accedere; ut cum judice, vel ejus officio, intra diem cal. Martiarum, quæ de binis et ternis quantitas solemniter postulatur,ad comitis sacrarum largitionum scrinia, postposita dilatione, dirigatis: sic tamen, ut nec ærarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat, nec possessor supra modum possessionis exsolvat. Et non dubitetis commotionis nostrae vos periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem poterimus agnoscere.