Latin
Book 7, Xxviii. Formula Principis Militum Comitivæ
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-28
Unproofread scanNot analysed yet
Gratum vobis esse confidimus, quando, militiæ nostræ judices destinamus: quia tunc ordines nostros agitis, quoties vobis non defuerit præsentia judicantis. Relativa ista intellectui sunt omina: si præsulem ademeris, militem non relinquis; apparitio enim tollitur, quoties qui jubere poterat abrogatur. Vobis ergo aptum credimus [Gr. et Cuj. ,altum cedimus], dum ad vos dirigimus dignitates, et tandiu vos militare facimus, donec judices destinamus; nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos scitis absequium, vobis occurrat electio cognitorum. Et ideo per indictionem illam illum comitem militiæ vestræ cognoscite destinatum. Quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis ut eum laus optata comitetur. Cui devotionem justissimam commodantes, his quæ vobis præceperit solemniter obedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros judices sentiamus.