# Variarum Libri Duodecim 7-29

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Xxix. Formula De Custodiendis Portis Civitates. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-29

Nullatenus de ejus fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatæ conscientiæ constat esse credendum qui fuerit pro securitate multerum. Atque ideo curam portæ illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut improborum non pateat adventibus, et bonorum non retardet accessus. Nam si porta semper obserata sit: instar est carceris; si iterum jugiter pandatur, murorum nil prodest habere munimina. Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiæ nocturnæ satisfacias, et incompetenter eam claudere non præsumas. Eris nimirum via Civium, et ingressus mercium singularum, amicus simul copiæ quam optas intrare. Stude ergo cum alimoniis invitare venientes. Non tibi quod despiciatur est creditum. Quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus præesse monstrans. Quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui majora credere debeamus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
