# Variarum Libri Duodecim 7-36

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Xxxvi. Formula Commeatalis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-36

Nemo dubitat homines sua varietate recreari, quia in continuatione rerum magnum mentibus constat esse fastidium. Dulcedo mellis, si assidue sumatur, horrescit: serena ipsa, quamvis magnopere desiderentur, jugiter adepta sordescunt; neh immerito. quia cum sit homo commutabilis, naturae suæ desiderat habere qualitates. Et ideo festinanti tibi provincialt oblectatione rcroveri copiam tot mensium in supradicta provincia concedimus immorandi ( quia pene reclusus advertitur, cui mutare solum liberum non videtur), ita tamen, ut cum promeritas inducias, Domino juvante, transegeris. ad urbanas sedes redire festines.Nam si tædium est continuatim vivere in urbis celebritate, quanto magis in agris diutina tempora peregisse? Libenter ergo damus inducias discedendi, non ut debeat Rome deseri, sed ut magis commendetur absenti.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
