# Variarum Libri Duodecim 7-4

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Iv. Formula Ducatus Rhætiarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-4

Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur, nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa muhum his creditum videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus jus dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt; nec solum vox præconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. Rhætiæ namque munimina sunt Italiæ, et daustra provinciæ. Quæ non immerito sic appellata esse judicamus,.quando feras et agrestissimas gentes, velut quædam plagarum obstacula, disponuntur. Ibi enim impetus gentilis excipitur, et transmissis jaculis sauciatur furibunda præsumptio. Sic gentilis impetus vestra venatio est, et ludo geritis quod vos [ Juret. legit nos] assidue feliciter egisse sentitis. Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes, per illam indictionem ducatum tibi credimus Rhætiarum, ut milites et in pace regas, et cum eis fines nostros soiemni alacritate circumeas: quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. Ita tamen, ut milites tibi commissi virant cum provincialibus jure civili; nec insolescat animus, qui se sen tit armatum, quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet præstare Romanis. Quos ideo constat apposi- Los, ut intus vita felicior secura libertate carpatur. Quapropter nostro responde judicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias, nec nostros ad gentes [Gr., Cuj. et Forn., agentes] sub incuriositate transmittas. Ad necessitatem siquidem rarius venitur annorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. Privilegia vcro dignitatis tuae nostris tibi jussionibus vindicabis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
