# Variarum Libri Duodecim 7-47

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Xlvii. Formula, Ad Præfectum, Ut Sub Decreтo Curiali Prædia Vendat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-47

Patitur hoc improvida mortalium plerumque conditio, ut cum lædere putatur, consulat; et cum consulere videtur, affligat. Sed illud magis est eligentium, quod prodesse cognoscitur. Mam venena ipsa si juvare probantur, accepta sunt. E contra, refugienda est suavitas mellis quæ inferre dignoscitur læsiones. Finis ergo sapientis est amare quod expedit: sie nec igitur votum respicit, qui prodesse contendit. Prædia quidem curialium non facile e distrahi prudens definivit antiquitas ut ad necessitates publicas melius efficerent [Gr. et Cuj., sufficerent], si substantiæ juvamina plus haberent. Sed in hac iterum parte prospexit, ut si apud vos ineluctabilis necessitas appareret, rerum suarum distractio subveniret. -Nam quid prodest si quispiam videtur idoneus, et fieri non possit a contractis nexibus absolutus? f Egenti similis est, qni reddere nequit alienum; nec dici potest proprium, qnod liberarc dominum non videtur g a debito [Alii, additum; alii, addictum]. Sed quamvis boc vestræ potestati fuerit legum auctoritate copcessum, tamen, ne quam rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos q"oque eminentiæ vestrae praesenti jussione permittimus, ut aliquis, veritate discussa, si aliter solvi nequeat, distracta ligamina prædii sui; quod propria Justinian., novell.: Causa prohibitionis subjungitur, ut ad necessitates publicas melius sufficerent; sic enim emendandum censeo, cum prius perperam scriberetur, efficerent, si substantiæ juvamina plus haberent. FoRN. voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi; ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne, vitro voracitatis imbutus, facultates suas absorbere videatu esse permissus. Constet apud vos probabilis causa damnorum, quoniam nus volumus subveniri qui duris necessitatibus prohantur astringi; utrumque enim potest esse culpabile, aut malis moribus frena laxare, aut justas iterum querelas excludere. Quapropter provide vobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. A quibus enim munia poterunt sustineri, si civitatum a nervi passim videantur abscidi?

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
