# Variarum Libri Duodecim 7-5

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, V. b FC RMULA CURÆ PALATII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-5

Aula nostra sicut cognoscitur peritis dispositioni. bus instituta, ita ductorum ill ea diligens debet esse cautela: quando pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente vitiatur. Hæc nostra sunt oblectamenta, poteDtiæ imperii decora facies, testimonium præconiale regnorum: haec legatis sub admiratione monstrantur; et prima fronte talis do.. minus esse creditur, quale rjus habitaculum comprobatur. Et ideo magna voluptas [Gr. et Cuj., voluntas] est prudentissimæ mentis, pulcherrima jugiter habi. tatione gaudere, et inter publicas curas anianum fessum reficere dulcedine fabricarum Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplisSimas in Sicilia condidisse, postquam in cavernis montium Polyphemus ab Ulysse singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. Inde ad Italiam fabricandi perilia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inventum est, æmulatrix posteritas in suum commodum custodiret. Hinc est quod sublimitatem [Juret. legit spectabilitatem] tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus,.ut et antiqua in nitorem pristinum contineas, et nova simili antiquitate producas. Quia sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri, ita nitor palatii similis debet per universa a membra diffundi. Ad quæ sic poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem; si schemata ejus, mirabili varietate descripta, in tuae mentis contemplatione condideris; ut in hora commonite famuletur ubi copiosa notitia. Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova reddaris paratissimus. Non enim tibi minima cura delegaturquando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuæ ministerio probaris explere. Nam sicubi aut civitatem reiicimus, aus castellorum volumus fundare no.. vitatem, vel si construendi nobis praetorii amœnitas blandiatur, b te ordinante, ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus invenitur. Decorum magisterium, propositum omnino gloriosum, in tam longas ætates mittere, unde te debeat posteritas admirata laudare. Quidquid enim aut instructor parietum, aut sculptor marmorum, aut aeris fusor, aut camerarum cotator, aut gypsoplastes, aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat; et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit judicium, ne possit aliquid habere contusum. Vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. Recipis certe bonæ dispensationis tuæ uberrimum fructum, cum tu de illorum Iabore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. Quapropter quidquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum sola distet novitas fabricarum. Sed hæc passibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. Efficaciter enim imperat artifici, qui cum competenti non patitur commoditate fraudari. Manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere jussa festinate Illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga decoratus, inter obsequia numerosa, ante pedes regios primus vidcaris incedere, vel ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamus tibi palatia commisisse.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
