Latin
Book 7, VI. e FORMULA COMITIVÆ FORMARUM. URBIS
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis Romuleæ fabricæ collatæ sibi vix possint præcipuæ reperiri (quia totum ad admirationem 113 noscitur exquisitulu, quod ibi cernitur esse fun datum), tamen interesse arbitramur quod utilitas necessaria gralilicat, et quod pulchritudinis tantum causa commendat. Trajani forum vel sub assiduitate videre miraculum est. Capitolia celsa conscendere, hoc est humana ingenia superata vidisse. Sed nunguid per ea vivitur, aut corporis salus aliqua iude delectatione recreatur? f In formis autem Romanis utrumque præcipuum est, ut fabrica sit mirabilis, et aquarum salubritas singularis. Quod en:m illuc flumina, quasi constructis [Cor. ,Ga. ,obstrictis] montibus perducuntur, naturales credas alveos sol idita:es saxorum, quando tantus impetus fluminis tot sæculis firmiter potuit sustineri. Cavati montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur; et opus illud veterum pon destruitur, si industria suffragante servetur. Respiciamus certe aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. Nam thermarum illa pulchritudo quid esset, si dulcissima quædam aequora non haberet? Currit aqua virgo sub delectatione purissima; quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus polluatur. Nam cum aliæ pluviarum nimietate terrena commixtione violentur, hæc aerem perpetuo serenum i urissime labens uu la mentitur. Quis possit talia sermonibus idoneis explicare? Claud:am per tantam fastigii molem sic ad Aventini caput esse perductam, ut cum ibi ex altu lapsa cetiderit, cacumen illud excelsum quasi imam vallem irrigare videatur. Ægyplius Nilus certis tempori- Lus crescens per campos jacentes superducto diluvic::cre sereno turbulentus exæstuat; sed quanto put chrius est, Claudiam Romanam per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse; et ita æqualiter fluere, ut nunquam se possit desiderata subducere9 llle enim dum recedit, limus est; dum venit insperate, diluvium. Quis ergo famosum Nilum Urbis nostrae fluminibus non æstimet esse superatum? Quando ille incolas suos aut veniendo terret, aut recedendo destituit. Verum hæc non supert1ua commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te dHigentia perquirator, cui pulchritudo tanta committitur. Qua de re per indictionem illam comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus videris expedire. In primis noxias a arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam mœnium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla læsio removetur, cujus origo nou tollitur. Si quid autem conficiente senio fueriL demolitum, pervigili celeritate [ed. ,Niv. et Ga. ,claritate] reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. Ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis cris, si illa solidavens; tantumque apud nos proficis, quantum te illi studuisse [Cor. ,Niv. et Ga. ,studiose] prohaveris. Agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat, et aquæ distributio nulla se custodum venalitate subducat.