# Variarum Libri Duodecim 7-9

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, Ix. Formula Comitivæ Portus Urbis Romæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7-9

Deliciosa magis quam laboriosa militia est, in portu Romano comitivæ gcrere dignitatem. Illic enim, copiosus navium prospectatur adventus. Illic veligerum mare peregrinos populos cum diversarum provinciarum merce transmittit, et inter tot spectacula dulcium refum commodum tuum est, venientes evasisse periculum. His primum faucibus Romanæ delicia; seatiuntur, et undis Tiberinis quasi per alveum vadunt, quae ad commercia civitatis ascendunt. Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas. Nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? O inventa majorum! O ecxquisila prudentum! ut quia longius a littore Ronm "jJebatur posita, inde magis esse inciperet,ubi decorum ingressum navium possideret. Duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates a, tanquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantæ urbi ministrabat expensas. Eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. Tu copiam facis, dum ingredientes juste tractaveris. Avara manus portum claudit; ct cum digitos attrahit, navium simul vela concludit. Merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quæ sibi dispendiosa esse cognoscunt. Quapropter adversus ibi ventus est, immoderata præsumptio. Nam placidum marc damnat, qui undas cupiditatis exaggerat. Unusquisquepro solemnitate commonitus offerat voluntarium munus. Xenia suut enim ista, non debita. A paucis accipit qui nimium quærit; et sibi ipsi mittit [Gr. et Cuj., ipse vult mitti] vitæ munera, qui moderatur oblata. Sit tibi ergo cura præcipua non solum te abstinere, vernm etiam cohibere praesumentium manus; quia non est leve in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare. Quocirca per indictionem illam comitivæ portus te honore decoramus; ut sicut dignitas dulces delicias administrat, ita et tu honori opinionem laudabilem derelinquas.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
