# Variarum Libri Duodecim 7

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 7, I. a FORMULA COMITIVÆ PROVINCIÆ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/7

Quamvis omnium dignitatum officia a manu secludantur armata, et civilibus vestibus videantur induti qui districtionem publicam docentur operari:- tua tamen dignitas a terroribus ornatur, quæ a gladio bellico, rebus etiam pacatis, accingitur. Vide quo judicio fueris evectus, quando aliis vigorem fascium videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. Rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent, et læsi de optata ultione gauderent. Alioqui cutparentur priores, si temperata omnia non fecissent. Sed cum te intelligas ad moderamen electum, humanum facile non concupiscas exilium. Reus qui dicitur, et probetur. Scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum. Arma ista juris sunt, non furoris. Hæc ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quant pœna consumat. Non enim cogitur ferro succidere robustam, qni adhuc teneram verbis curvat audaciam. Civilis est pavor iste, non bellicus, quem tu sic facies esse gioriosum, si habere non probetur excessu..,. Habes etiam et ferrum, nihilominus incruentum. Claudantur neiibus catenarum, quos levium criminum pulsat invidia. Cunctator esse debet, qui judkat de salute. Alia sententia potest corrigi, e de vita transactum non patitur immutari. Signa tua abactores timeant, fures pavescant, latrones perhorreant. Innocentia tantum heta respiciat, dum sibi auxilia venisse credit, quae legum disciplina transmisit. Ncmo red emptionibus tuum velle deflectat. Gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur [Niv., Gam., conditur. Gladius contelnnitur, ubi aurum suscipilur]. Tn te inermem reddis, si a virili animo cupiditate recesseris. Quocirca per indictionem illam comitivæ tihi in illa provincia tribuimus dignitatem: ut ad titulus tuos pertinentia civilitate potius laudabilis exsequaris; nec quidquam præsumas faccre, nisi quod privatus possis legibus vindicare. ipsa est euim recta administratio, quæ et sine potestate defenditur, lit tunc probetur fu;sse justus, quando ei quæ mavult objicere possit inimicus. Nec tamen spes vestra velat fastiditate descritur; nam si bene provinciarum administrationibus præsidetis, honores vos amplissimos sperare leges merito censuerunt. Unde jaM videtur pene debitum, quod vobis a tanta auctoritate nItro noscitur fuisse provisum]. promissum [Gr. et Cuj., Cor., Niv. et Gam., provisum].

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
