Latin
Book 8, Letter 1
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Juste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetiisse; aut in qua parte dignus haeres existerem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? Non vos majorum purpuratus tantum ordo clarifieRt, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque potens gratia vestra nobilitat. Omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. Sed et pietati vestræ præconiale est diligere quorum patres contigit vos amasse. Nemo enim creditur impendisse veteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere probatur acceptam. Claudantur odia cum sepultis Ira perire noverit cum protervis; gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius tractandus est, qui ad regni causas innocens invenitur. Perpendite quid a vobis mereatur successor bonorum. Vos avum nostrum in vestra civitate celsis curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatæ claritate decorastis. Desiderio quoque concordiæ factus est per arma filius, quamvis vobis pene videbatur æquævus. Hoc nomen adolescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus præstitistis. In parentelæ locum noster [Ac. ,nostrum] jam transire debet affectus; nam ex filio vestro genitus, naturae legibus vobis non habetur extraneus. Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. Introducamur et in vestram mentem, qui adepti sumas regiana hæreditatem. Illud est mihi supra dominatum, tantum ac talem rectorem habere propitium. Primordia itaque nostra solatia mereantur principis longaevi habere; pueritia tuitionem gratiae consequatur; et non in totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. Sit vobis regoum nostrum gratiae vinculis obligatum. Plus in illa parte regnabitis, ubi omnia charitate jubetis. Quapropter ad serenitatem vestram mum et illum legatos nostros æstimavimus esse dirilendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis condi. tionibus concedatis, quas cum diva: memoriæ domno avo nostro inclytos decessores vestros cOnstat habuisse. Aliquid forsitan et amplius meret sinoerltatis, cujus nec ætas videtur esse suspecta, nec generatio jam probatur extranea. Quædam vero per suprascriptos legatos nostroa serenissimis sensibus verbo intimanda commiaimus, quae elementiae vestræ more ad effectum facite penenire.