# Variarum Libri Duodecim 8.11

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 8, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.11

Confido, patres conscripti, quod agendas optimo regi gratias omnium vestrum studia debeant concitari, quando provectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum. Atque ideo alacriter eccipiendum est quod necessarie fuisset optandum. Omnibus quippe utile est judicia principum sequi; sed ipse facit propria, qui gratanter suscipit aliena. Retinetis me senatus semper fovisse cœtum; sed nunc maxime, cum vestrum videor intrare collegium. Assumptio dignitatis ordinis vestri [Ac., beneJ nobis gratiam duplicavit, quando me inter eos esse sentio, a quibus me amari posse confido. Accedit etiam illud animi vestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus [Ac., genus..... erectum], quando nemo gentilium m vobis putavit abjectum, quod in me respicit honoratum. In eapetendis quoque honoribus apud gloriosae memoria Theodoricum principem regum mea vobis sæpe sata conjunxi; ut quadam præscientia talia vidcar præmisisse, ad quos me cum gloria decebat intrare. Confidentius illud expetitur, ubi post collata beneficia festinatur. Saepe consules, saepe patricios, saepe præfectos habita intercessione promovi: vobis impetrare contendens quod mihi ardue potuissem optare- Congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qai vestris favi semper honoribus. Vultis scire qua vos affectione complectar? Insertus stirpe regia vocabolum vobiscum volui habere commune. Vivite, Deo propitio, securi; et, quod est felicissimum suavitatis [Gr. et Cuj., felicitatis ] genus, exsultate cum liberi vestris. Studete, sicut semper, prædicari moribus Romanis, et. bonorum actuum formam sub ata quiete perquirite. Interest nostræ gloriæ ut quorum numenun auximus, eos, proptia Divinitate, tueamur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
