Latin
8.12.21 to 8.12.34
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.12.21-34
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et hodie grues, cum classe consociant, alphabeti formas, natura imbuente, describunt; :quem in ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter admixtis, viam sensualem reperit, per quam alta petens, ad penetralia prudentiæ mens possit velocissima pervenire. Hinc Hellenus, auctor Græcorum, plura dixit eximie [Ed. ,Hellen. Hellenus plura dixit eximic], virtutem ejus compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia litterarum. Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non enutristi. O beatum magistrum, felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit quod aliis doctorum terror extorsit! Romanum denique eloquium non suis regionibus invenisti; et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam a Gallica lingua resonavit. Ubi sant qui litteras Latinas Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? Evaserat Cecilius pondus verecundiae, si hunc provectum sæcula priora genuissent. Soluta est quippe vis illa sententiæ, mittit et Liguria Tullios suos. Cognosce quid ex meritis tuis æstimavimus, quando illius consilio te vides esse sociatum, qui nostri imperii tractat arcanum. Hinc est quod te comitivæ domesticorum illustratum honore decoramus, ut merito majora de nostris debeas sperare judiciis, qui in te adhuc meliora credimus inveniri. Grande tibi negotium vides esse commislum, quidquid egeris generalitas sentit. Nam qui potest in universitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere.