# Variarum Libri Duodecim 8.2.19-31

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 8.2.19 to 8.2.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.2.19

Amore principum constat inventum ut simulacris reneis fides servaretur imaginis, quatenus ventura progenies anctorem videret, qui sibi rempublicam multis beneficiis obligasset. Sed quanto verior est qui vivit in posteris, per qwos plerumque et forma cor. poris redditur et vigor animi protelatur? Et ideo nobilitatis vestræ fidem majore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis videantur esse collata, et futura indubitanter eis præstemus quos præteritorum immemores fuisse minime senserimus. Noveritis etiam divina providentia fuisse dispositum ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet, et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, juris etiam jurandi religione firmarent. Quod vos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore; nam a vobis potuit inchoari quod praeventi longinquitate sequimini. Constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto majores honores a caeteris ordinibus visi sunt accepisse. Sed ut primordia nostra, et circa vos benignitatem possitis agnoscere (quia decet curiam vestram beneMis introire), illustrem Sigisnlerent [Ed.,Ac., Sigisinem], comitem nostrum, vobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta præstare, quia inviolabiliter servare cupimus quod publica auctoritate promittimus. Si qua autem a nobis postalanda creditis, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. Promissio potius est ista quam commonitio; nam qui reverendum senatum supplicare præcipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. Nunc oestrum est tale aliquid sperare, quod communem rempublicam possit augere.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
