Latin
8.21.1 to 8.21.21
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.21.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad judicium re. vertimur, de quo jam præconia multa sonuerunt. Testificatum est de te quidquid de fidelibus, quidquid de benemeritis debuit æstimari. Sed digne laudum, cum voluerit, novitates emittit, qui se actionis probitate complevit. Natura perennis fontis est gloriæ vena laudabilis; nam sicut ille a fluendo non expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. Quod et si transacta laccanLur, nova probaris suggerere quae dicantur, qui cum ætate crescis semper et meritis. Cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. Senescis quidem corpore, sed laude juvenescis. Merito tibi prolixior ætas optatur, in quo fama semper robustior invenitur. Habuisti sub divæ momoriæ domno avo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. Vidit te adhuc gentilis Danubius bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat præsumptione certaminis obstaturus. Peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi, et conversos terrore sectari. Sic victoriam Gotborum non tam numero quam labore juvisti. Postea vero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium taboriosis contentionibus exhibebas. Fucrunt enim apud illum virtutum omnium virum exercitualia vel pacata servitia. Quis enim non ageret bellum, qui illi potui' competens exhibere responsum? Qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam verborum in asserenda veritate constantiam, ut merito se vicisse diceret hostem, qui illo præsente vitare valuisset crrorcm. Hinc fuit quod ejus obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit seusum; et dum culpam quis formidat incurrere, sapientibus se nititur aggregare. Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum [Ac. ,apertissimum] munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut majora tibi deberi faceres, quamvis eam in magna praemia suscepisses.