# Variarum Libri Duodecim 8.21.22-35

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 8.21.22 to 8.21.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.21.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.21.22

Per haec te florida juventus exercuit, sed nostris temporibus actas matura servavit. Consilio quidem plurimum vales, nec fractus tamen ætate cognosceris. Sic enim adeptus es senectutis bona, ut ejus non subires incommoda. Haec sunt quae in te aestimamus augenda [Ac., agenda]; ut sicut es conscientia præditus, reddaris quoque honore re"erendus. Sunt enim beneficiis nostris consentanea et vitæ superna judicia, quando talium filiorum pater effectus, natura ipsa videris esse patricius. Quorum bona 1ernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari. Primum, quod non mioiroæ laudis praestat initium, infantia eorum nota est palatio. Sic fetus tui, more aquilæ se probantes, regales oculus ab ipsis pene cunabulis pertulerunt. Relucent etiam gratia gentili, nec cessant armorum imbui fortibus instiLtuis. Pueri stirpis Romanæ nostra lingua loauntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram fidem, quorum jam videntur affectasse sermonem. Habemus unde tibi, felix pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos obtulisti. Quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus tibi, Deo auspice, conferimus dignitatem: honorem quidem celsum, sed qui tuis meritis probetur esse æqualis. Fruere igitur probatissimis institutis, ut cum bona tua geminaveris, nostris interim bene8ciis augearis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
