# Variarum Libri Duodecim 8.23

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 8, Letter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.23

Licet munificentiam regis quotidie deceat cum sole relucere, et jugiter aliquid iacere, quo possit largitas principis apparere, huic tamen conscientiæ debitum solvitur, quoties parentibus sub æquitate præstatur. Lucrantur principes dona sua; et hoc vcre thesauris reponimus, quod famæ commodis applicamus. Absit enim ut negemus affini, quod solcmus custodirc subjectis: quando qui nobis sanguine conjungi!ur, plus meretur; nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat sub judice gratioso. Atque ideo illustrem magnitudinem tuam praecelso atque ainplissimo viro Theodahado massas subter annexas, tot solidos pensitantes, ex patrimonio quondam magnificæ feminæ matris ipsius, præcipimus reformari, ejus feliciter dominio plenissime vindicandas; cujus successionis integrum jus in ea qua præcipimus parte largimur. De cujus fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati a matrimonii [Alii, patrimonn] cum omni adjecta quaotitate nlereatur. Quid enim tali viro negarc possimus, qui etiam meliora suis obtinere possit obscquiis, vel si non probaretur affinis! Vir quem nobilitatis. suæ nulla innat elatio, modestia humilis, prudentia semper æqualis, quid a nobis mereatur iutendite, quoniam ad gloriam nostram trahimus, qui eum proximum confitemur. Quapropter æquissimæ jussioni opera navanter [Juret., ovanter] impendite, dilectisque [Gr., directis] sedis vestræ chartariis designatas massas auctoribus [Gr., actoribus] ejus sine aliqua dilatione contradite; ut summa nobis charitate sociatus, gratia præsentis muneris reddatur acceptior.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
