# Variarum Libri Duodecim 8.28

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 8, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.28

Permovit serenitatem nostram Constantii atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane juris proprii agellum, quod Fabriciula nominatur, cam suo peculio causantur ablatum: adjicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi conditionem ultimæ servitutis imponi. Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta præsentibus, præfatum suo jubcat adesse judicio; ubi omni inter partes Teritate discussa, juri consentaneam et amicam vestris moribus proferte sententiam. Quia sicut grave est de suo dominos jure cedere, ita nostris est sæculis inimicum servitutis jugo libera colla deprimere. Momenti jure si competunt, a primitus reddantur invasa; ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. Cesset violenta praesumptio, ut causa judicis cognoscatur arbitrio; et aut convictos [Ed., conjunclos] servos cum rebus sibi competentibus possideat, aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. Sufficit enim quod ei relaxamus pœnam qui facere præsumpsit injuriam.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
