# Variarum Libri Duodecim 8.30

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 8, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.30

Amore civitatis vestrae antiqui operis formam [Jur.: Intellige aquæductum] domnus quidem avus noster largitate regia construxit. Sed nibil prodest aquarom copias urbibus immisisse, nisi nunc provideatur cloacarum opportuna digestio: more vitæ humanæ, cujus ita salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, alia parte corporis relaxatus effuderit. Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes faciet hnic operi naviter [Ed., noviter] insistere, quatenus antiquos cuniculos, sive subterraneos, sive qui junguntur marginibus platearum, diligenter emundent [Alii, emendent]; ut cum solemniter optatus vobis liquor influxerit, nulla adjecti [Ms. et Ac., abjecti] lætaminis objectione tardetur: quia gratiam nnda non habet, nisi quæ jugiter innuit, et visa semper abscedit. Ilia enim quæ pulchre [Juret. legit publice] rivis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis! Palus enim nec visu grata, nec jumentis accommoda. Elementum pulcberrimum quidem, sed cum in naturali puritate servatur. Sine hac agri squalent, urbes anbela siccitate fatigantur [Juret. legit anbelant]; ut merito antiqua prudentia quos a civica conversatione segregandos esse judicavit, aquarum interdictione punierit a. Quapropter tam ulillimæ rei omnium debet studere consensus; quia civis animum non habet, qai urbis suae gratia non tenetur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
