Latin
8.31.24 to 8.31.42
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.31.24-42
Unproofread scanNot analysed yet
b Vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem ab. undantia præpotentium, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se latentur omnino diligere? Quid prodest tantos viros latere litteris defæcatos? Pueri liberalium scholarum conventum quærunt; et mox ut foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dcdiscallt; erudiuntur, ut negligant; et cum agros diligunt, se amare non norunt. Quærat eruditus ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum. Alioqui virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanæ se videamus velle miscere? Mortalium cnim penatibus fiducialiter nidos philomela suspendit, et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. FoodUnl ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequclltationi humanæ videat alites sua pignora commisisse. Redeant igitur civitates in pristinum decus, nullus amœnitatem ruris præponat mœnibus antiquorum. Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum (ne vastetur) assum! ? Cui enim minus grata no bilium videatur occursio? Cui non affectuosum sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, Causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? Caret profecto omnibus his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis. Sed ne ulterius in eamdem consuetudinem mens aliter imbuta relaba tur, datis fidejussoribus tam possessores quam curiales, sub æstimatione virium, pœna interposita, promittant anui parte majore se in civitatibus manere quas habitare delegerint. Sic fiat ut eis nec ornatus desit civium, nec voluptas [Juret. ,voluntas] denegetur agrorum.