Latin
8.33.18 to 8.33.42
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.33.18-42
Unproofread scanNot analysed yet
emptor fastidiosissimus invenitur. Sic eo. commercio nemo ingratus redit, si cuncta probabilis disciplina componit. Est enim et locus- ipse, camporum amœnitate distensus suburbanum quoddam Consilinatis [Jur Marci. : Forte, Consilioi] antiquissimæ civitatis, qui a conditore sanctorum fontium lianum nomen accepit. Hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas: ubi in modum naturalis antri absidis fabricata concavitas sic perspicuos Iiquores emanat, ut vacuum putes lacum; quem non dubitas esse plenissimum. Hic perlucidus usque ad fundum patet. ut aspectibus tuis aerem potius apparere judices. non liquorem. Æmulaturserenum diem aqua subtilissima; nam quidquid in imo geritor inoffensa aeris [Ms. ,Grul. et Cuj. ,oculis] claritate monstratur. Colludunt illic gregatim laetissimi pisces, qui ad manus poscentium [Ms. et Forn. ,pascenUum] sic intrepidi veniunt, tanquam se noverint non esse capiendos; nam qui tale aliquid præsumpsit efticere, mox poenam Divinitatis cognoscitur excepisse. Longa sunt illiusfontis memoranda describere. Veniamus ad illud singulare munus sanctumque miraculum. Nam cum die sacratae noctis preceni a baptismatis coeperit sacerdos effundere, et de ore sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens, aquas suas non per meatus solitos dirigit, sed in altitudinemcumulumque transmittit. Erigitur brutum elementum sponte sua, et quadam devotionesolemni præparat se miraculis ut sanctificatioMajestatis possit ostendi. Nam cum fons ipse quinque gradus legat, eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus cernitur crescere, quos nunquam præter illud tempus cognoscitur occupare. Magnum stupendumque Iniraculun, fluenta labentia sic ad humanos sermones vel stare, vel crescere, ut cis credas audiendi studium minime defuisse. Fiat venerabilis [Jur. ,memorabilis J omnium sermone fons iste cœlestis. Habet [Ms. ,habeat] et Lucania Jordanem suum. Ille exemptum baptismatis præstitit, hie sacrum ministerium [Jur. ,wysleriulu] annua devotione custodit. Quapropter et reverentia loci. et utilitas rei dare debet populis sanctissimam pacem;