Latin
Book 8, Letter 4
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.4
Unproofread scanNot analysed yet
Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. Jure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium: quia dignitas est subjecti affatus meruisse dominantis, in ea præsertim causa in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. Nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. Et revera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere. Quapropter locum si-; nistris cogitationibus amputantes, aliter de nobis non patimur credi quam quod de nostris potuit parentibus æstimari. Et ideo, quod Divinitate propitia dictum sit, glorioso domno ava nostro feliciter ordillante, tam Gothorum quam Romanorum præsentiunt pro munimine indepti [Ms. A., incœpti] regoi sacramenta suxepinlus, quod vos quoque facturos esse libentissime judicamus; ut qui fideles parentibus nostris exstitistis, aobis quoque simili devotione pareatis. Suavius enim diligit haeredem, qui beneficiorum recordatur auctorent. Sed ut vobis benevolentiæ nostræ jam nunc integritas innotescat, jurisjurandi vobis fecimus reHgione promitti quod et nostrum possit declarare propositam, et spem debeat munire cunctorum.