Latin
Book 8, Letter 6
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus animum vestrum de obitu gloriosæ memoriæ domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa. Plus enim queritur [Edit. ,quæritur], dum dominus desiderabilis abrogatur. Expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vis sentitur amissus, cui non succedit extraneus. Sic enim, Deo sibi imperante, prospezit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. In sellam regni sui nos dominos collocavit; quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus æquali luce radiaret. Cui ordinationi Gothorum liomanorumque desideria convenerunt, ita ut sub jurisjurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos. Quod ad illustris magnitudinis vestræ notitiam credimus perferendum, ut ab his qui in Galliis regno pietatis nostrae devoti sunt simile proferatur exemplum; et sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari conditione teneantur astricti.