# Variarum Libri Duodecim 8.7

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 8, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/8.7

Licet gloriosæ memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur occasus, tamen, quia ille humana conditione decubuit, ad continuandam gubernationem quam singulariter gesserat nos reliquit; ne damnum boni principis sentiretis, cujus vobis noscitur regnare progenies. Nullus enim apud nos perdit, quod [Alii, qui j illi paruit; sed duplici largitate munifici et illiusdebita reddimus, et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamus. Atque ideo fidem pristinam majori nunc vos convenit devotione monstrarc, quia bene prospicit rebus futuris, qui regnantium servit initiis: dunt ipse et in reliquum perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur. Indicamus autem, favore divine cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat, nec putaretur humanum quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium. Unde vos quoque prædicta oonvenit imitari, ut Gothi Romanis præbeant jusjurandum, et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat, et ad quietem vestram proficiat invicem promissa concordia. Eat inter vos legalis missa tranquillitas; potior minori non sit infestus. Habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde uobis placere poteritis, si vobis hac ratione prospicitis [Ed., Niv., Gam., Grul. et Cuj., proficiatis].

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
